E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. SOSTRATA Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet. (GETA. SOSTRATA. CANTHARA.) GETA Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant, Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant, Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi! Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia. Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium! SOSTRATA Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? GETA Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope, Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat. SOSTRATA Non intelligo Satis quae loquatur. CANTHARA Propius obsecro accedamus, Sostrata. GETA Ah, Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia. Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam, Ut ego iram hanc in eos evomam omnem dum aegritudo haec est recens: Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo. Seni animam primum extinguerem ipsi qui illud produxit scelus. Tum autem Syrum impulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! Sublimem medium arriperem, et capite pronum in terram statuerem, Ut cerebro dispergat viam. Adolescenti ipsi eriperem oculos; posthaec praecipitem darem; Caeteros ruerem, agerem, raperem, tunderem, et prosternerem. Sed cesso heram hoc malo impertiri propere? SOSTRATA Revocemus. Geta. GETA Hem, quisquis es, sine me. SOSTRATA Ego sum Sostrata. GETA Ubi ea est? te ipsam quaerito, Te expecto: oppido opportune te obtulisti mihi obviam, Hera. SOSTRATA Quid est? quid trepidas? GETA Hei mihi! SOSTRATA Quid festinas, mi Geta? Animam recipe. GETA Prorsus— SOSTRATA Quid istuc prorsus ergo est. GETA Periimus: Actum est. SOSTRATA Eloquere ergo, obsecro te, quid sit. GETA Iam— SOSTRATA Quid iam, Geta? GETA Aeschinus— SOSTRATA Quid is ergo? GETA alienus est ab nostra familia. SOSTRATA Hem, Perii: quare?