Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CANTHARA Quid fiat rogas? Recte edepol spero. SOSTRATA Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum. CANTHARA Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris. SOSTRATA Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest; Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum. CANTHARA Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem Quin semper veniat. SOSTRATA Solus mearum miseriarum est remedium. CANTHARA E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. SOSTRATA Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet. (GETA. SOSTRATA. CANTHARA.) GETA Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant, Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant, Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi! Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest, Vis, egestas, iniustitia, solitudo, infamia. Hocine saeclum? O scelera, O genera sacrilega, O hominem impium! SOSTRATA Me miseram! quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? GETA Quem neque fides neque iusiurandum neque illum misericordia Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope, Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat. SOSTRATA Non intelligo Satis quae loquatur. CANTHARA Propius obsecro accedamus, Sostrata. GETA Ah, Me miserum! vix sum compos animi; ita ardeo iracundia. Nihil est quod malim quam illam totam familiam mihi dari obviam,