Sequor. CTESIPHO Heus, heus, Syre. SYRUS Hem, quid est? CTESIPHO Obsecro hercle, hominem istum impurissimum Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet, Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim. SYRUS Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim; Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera. Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio. CTESIPHO Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem. (SOSTRATA. CANTHARA.) SOSTRATA Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CANTHARA Quid fiat rogas? Recte edepol spero. SOSTRATA Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum. CANTHARA Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris. SOSTRATA Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest; Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum. CANTHARA Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem Quin semper veniat. SOSTRATA Solus mearum miseriarum est remedium. CANTHARA E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. SOSTRATA Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet. (GETA. SOSTRATA. CANTHARA.) GETA Nunc illud est quod si omnes omnia sua consilia conferant, Atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil afferant, Quod mihique heraeque filiaeque herili est. Vae misero mihi!