Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem. O mi Aeschine, O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius, Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes. AESCHINUS Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho. Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier. CTESIPHO Pudebat. AESCHINUS Ah, stultitia est istaec, non pudor. Tam ob parvulam Rem paene ex patria!—Turpe dictu. Deos quaeso ut istaec prohibeant. CTESIPHO Peccavi. AESCHINUS Quid ait tandem nobis Sannio? SYRUS Iam mitis est. AESCHINUS Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho. SANNIO Syre, insta. SYRUS Eamus; namque hic properat in Cyprum. SANNIO Ne tam quidem; Quamvis etiam maneo otiosus hic. SYRUS Reddetur; ne time. SANNIO At ut omne reddat. SYRUS Omne reddet: tace modo, ac sequere hac. SANNIO Sequor. CTESIPHO Heus, heus, Syre. SYRUS Hem, quid est? CTESIPHO Obsecro hercle, hominem istum impurissimum Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet, Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim. SYRUS Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim; Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera. Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio. CTESIPHO Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.