Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar, Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre. Scio te non usum antehac amicitia mea: Memorem me dices esse et gratum. SYRUS Sedulo Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est De amica. SANNIO Quid quod te oro? SYRUS Paulisper mane. (CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas: Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit. O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio; Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua. Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror, Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem. SYRUS O Ctesipho. CTESIPHO O Syre, Aeschinus ubi est? SYRUS Ellum, te exspectat domi. CTESIPHO Hem. SYRUS Quid est? CTESIPHO Quid sit? illius opera, Syre, nunc vivo: festivum caput, Qui omnia sibi post putavit esse prae meo commodo; Maledicta, famam, meum amorem, et peccatum in se transtulit: Nihil pote supra. Quidnam foris crepuit? SYRUS Mane, mane: ipse exit foras. (AESCHINUS. SANNIO. CTESIPHO. SYRUS.) AESCHINUS Ubi ille est sacrilegus? SANNIO Men quaerit? numquidnam effert? Occidi: Nihil video. AESCHINUS Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho? In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam.