Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia. SYRUS Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae, Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. SANNIO Hem! SYRUS Coƫmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio, Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages. SANNIO Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt. SYRUS Timet: Inieci scrupulum homini. SANNIO O scelera! illud vide Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres Complures; et item hine alia quae porto Cyprum. Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est. Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero Nihil est; refrixerit res. "Nunc demum venis? Cur passus? ubi eras?" Ut sit satius perdere Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi. SYRUS Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes? SANNIO Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum? Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet? SYRUS Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet: Potius quam venias in periculum, Sannio, Servesne an perdas totum, dividuum face: Minas decem conradet alicunde. SANNIO Hei mihi, Etiam de sorte nunc venio in dubium miser? Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi: Praeterea colaphis tuber est totum caput. Etiam insuper defrudat? nusquam abeo. SYRUS Ut lubet. Numquid vis quin abeam? SANNIO Immo hercle hoc quaeso, Syre; Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar, Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre. Scio te non usum antehac amicitia mea: Memorem me dices esse et gratum. SYRUS Sedulo Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est De amica. SANNIO Quid quod te oro? SYRUS Paulisper mane. (CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Abs quivis homine, cum est opus, beneficium accipere gaudeas: Verum enimvero id demum iuvat, si, quem aequum est facere, is bene facit. O frater frater, quid ego nunc te laudem? Satis certo scio; Nunquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua. Itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror, Fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem. SYRUS O Ctesipho. CTESIPHO O Syre, Aeschinus ubi est? SYRUS Ellum, te exspectat domi. CTESIPHO Hem.