Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier. Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat. Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor; Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico Vendidisse me: de argento somnium: mox; "Cras redi." Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est. Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis, Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est. Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto. (SYRUS. SANNIO.) SYRUS Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio Nescio quid concertasse cum hero? SANNIO Nunquam vidi iniquius Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit: Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus. SYRUS Tua culpa. SANNIO Quid agerem? SYRUS Adolescenti morem gestum oportuit. SANNIO Qui potui melius qui hodie usque os praebui? SYRUS Age, scis quid loquar? Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum. SANNIO Hui! SYRUS Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, Ne non tibi istuc foeneraret? SANNIO Ego spem pretio non emo. SYRUS Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio. SANNIO Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia. SYRUS Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae,