Mitte ista, atque ad rem redi. SANNIO Quam rem? quo redeam? AESCHINUS Iamne me vis dicere id quod ad te attinet? SANNIO Cupio; aequi modo aliquid. AESCHINUS Vah! leno iniqua me non vult loqui. SANNIO Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium; Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria. AESCHINUS Nam hercle etiam hoc restat. SANNIO Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine. AESCHINUS Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male. Argenti tantum dabitur. SANNIO Quid si ego tibi illam nolo vendere, Coges me? AESCHINUS Minime. SANNIO Namque id metui. AESCHINUS Neque vendendam censeo, Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu.