Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris. SANNIO Loris liber? AESCHINUS Sic erit. SANNIO O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus? AESCHINUS Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam. SANNIO Egon debacchatus sum autem, an tu in me? AESCHINUS Mitte ista, atque ad rem redi. SANNIO Quam rem? quo redeam? AESCHINUS Iamne me vis dicere id quod ad te attinet? SANNIO Cupio; aequi modo aliquid. AESCHINUS Vah! leno iniqua me non vult loqui. SANNIO Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium; Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria. AESCHINUS Nam hercle etiam hoc restat. SANNIO Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine. AESCHINUS Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male. Argenti tantum dabitur. SANNIO Quid si ego tibi illam nolo vendere, Coges me? AESCHINUS Minime. SANNIO Namque id metui. AESCHINUS Neque vendendam censeo, Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu. Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam? Delibera hoc dum ego redeo leno. SANNIO Pro supreme Iupiter! Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria. Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam: Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.