Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus. SANNIO Quid tibi rei mecum est? AESCHINUS Nihil. SANNIO Quid? nostin qui sim? AESCHINUS Non desidero. SANNIO Tetigin tui quicquam? AESCHINUS Si attigisses ferres infortunium. SANNIO Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi? Responde. AESCHINUS Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium; Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris. SANNIO Loris liber? AESCHINUS Sic erit. SANNIO O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus? AESCHINUS Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam. SANNIO Egon debacchatus sum autem, an tu in me?