Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis. AESCHINUS Abi prae strenue ac fores aperi. SANNIO Ceterum hoc nihil facis. AESCHINUS I intro iam nunc. SANNIO At enim non sinam. AESCHINUS Accede illuc Parmeno; Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo. Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos: Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat. SANNIO Istuc volo ergo ipsum experiri. AESCHINUS Hem, serva: omitte mulierem. SANNIO O facinus indignum! AESCHINUS Geminabit nisi caves. SANNIO Hei misero mihi! AESCHINUS Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen. I nunc iam. SANNIO Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides?