Sperabam iam defervisse adolescentiam: Gaudebam. Ecce autem de integro. Nisi quicquid est Volo scire, atque hominem convenire si apud forum est. (SANNIO. AESCHINUS. PARMENO.) SANNIO Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: Subvenite inopi. AESCHINUS Otiose nunc iam ilico hic consiste. Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget. SANNIO Ego istam invitis omnibus— AESCHINUS Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet. SANNIO Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum; Leno ego sum. AESCHINUS Scio. SANNIO At ita ut usquam fuit fide quisquam optima. Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar; Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris. Novi ego vestra haec:"Nollem factum;" iusiurandum dabitur te esse Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis. AESCHINUS Abi prae strenue ac fores aperi. SANNIO Ceterum hoc nihil facis. AESCHINUS I intro iam nunc. SANNIO At enim non sinam. AESCHINUS Accede illuc Parmeno; Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo. Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos: Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat. SANNIO Istuc volo ergo ipsum experiri. AESCHINUS Hem, serva: omitte mulierem. SANNIO O facinus indignum! AESCHINUS Geminabit nisi caves. SANNIO Hei misero mihi! AESCHINUS Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen. I nunc iam. SANNIO Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides? AESCHINUS Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus. SANNIO Quid tibi rei mecum est? AESCHINUS Nihil. SANNIO Quid? nostin qui sim? AESCHINUS Non desidero. SANNIO Tetigin tui quicquam? AESCHINUS Si attigisses ferres infortunium. SANNIO Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi? Responde. AESCHINUS Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium; Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris. SANNIO Loris liber? AESCHINUS Sic erit. SANNIO O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus? AESCHINUS Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam. SANNIO Egon debacchatus sum autem, an tu in me?