Sperabam iam defervisse adolescentiam: Gaudebam. Ecce autem de integro. Nisi quicquid est Volo scire, atque hominem convenire si apud forum est. (SANNIO. AESCHINUS. PARMENO.) SANNIO Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: Subvenite inopi. AESCHINUS Otiose nunc iam ilico hic consiste. Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget. SANNIO Ego istam invitis omnibus— AESCHINUS Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet. SANNIO Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum; Leno ego sum. AESCHINUS Scio. SANNIO At ita ut usquam fuit fide quisquam optima. Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar; Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris. Novi ego vestra haec:"Nollem factum;" iusiurandum dabitur te esse