Reprehensum qui praeteritus negligentia est. Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles Eum adiutare, assidueque una scribere; Quod illi maledictum vehemens esse existimant Eam laudem hic ducit maximam, quum illis placet Qui vobis universis et populo placent; Quorum opera in bello, in otio, in negotio, Suo quisque tempore usus est sine superbia. Dehinc ne exspectetis argumentum fabulae: Senes qui primi venient ii partem aperient; In agendo partem ostendent. Facite, aequanimitas Poëtae ad scribendum augeat industriam. (MICIO.) MICIO. Storax—Non rediit hac nocte a coena Aeschinus, Neque servulorum quisquam qui adversum ierant. Profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam, Aut ubi si cesses, evenire ea satius est Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat Irata quam illa quae parentes propitii. Uxor si cesses aut te amare cogitat, Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi; Et tibi bene esse soli quum sibi sit male. Ego quia non rediit filius quae cogito, et Quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit, Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit Aliquid. Vah, quemquamne hominem in animum instituere aut Parare quod sit carius quam ipse est sibi? Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre. Is adeo Dissimili studio est iam inde ab adolescentia. Ego hanc clementem vitam urbanam atque otium Secutus sum; et, quod fortunatum isti putant, Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia: Ruri agere vitam; semper parce ac duriter Se habere: uxorem duxit; nati filii Duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi; Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo; In eo me oblecto; solum id est carum mihi. Ille ut item contra me habeat facio sedulo: Do, praetermitto: non necesse habeo omnia Pro meo iure agere. Postremo alii clanculum Patres quae faciunt, quae fert adolescentia, Ea ne me celet consuefeci filium; Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut Audebit, tanto magis audebit caeteros. Pudore et liberalitate liberos Retinere satius esse credo quam metu. Haec fratri mecum non convenient neque placent. Venit ad me saepe clamitans, "Quid agis, Micio? Cur perdis adolescentem nobis? cur amat? Cur potat? cur tu his rebus sumtum suggeris? Vestitu nimio indulges; nimium ineptus es." Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum: