Reprehensum qui praeteritus negligentia est. Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles Eum adiutare, assidueque una scribere; Quod illi maledictum vehemens esse existimant Eam laudem hic ducit maximam, quum illis placet Qui vobis universis et populo placent; Quorum opera in bello, in otio, in negotio, Suo quisque tempore usus est sine superbia. Dehinc ne exspectetis argumentum fabulae: Senes qui primi venient ii partem aperient; In agendo partem ostendent. Facite, aequanimitas Poëtae ad scribendum augeat industriam. (MICIO.) MICIO. Storax—Non rediit hac nocte a coena Aeschinus, Neque servulorum quisquam qui adversum ierant. Profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam, Aut ubi si cesses, evenire ea satius est Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat