An non credis? repeto quem dedi? Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino. Unum vis curem; curo; et est Dis gratia Quum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentiet Posterius—nolo in illum gravius dicere. MICIO Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen Nonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendere Me aegre pati illi nolui: nam ita est homo; Quum placo adversor sedulo et deterreo. Tamen vix humane patitur: verum si augeam, Aut etiam adiutor sim eius iracundiae, Insaniam profecto cum illo; etsi Aeschinus Nonnullam in hac re nobis facit iniuriam. Quam hic non amavit meretricem? aut cui non dedit Aliquid? postremo, nuper (credo iam omnium Taedebat) dixit velle uxorem ducere. Sperabam iam defervisse adolescentiam: Gaudebam. Ecce autem de integro. Nisi quicquid est Volo scire, atque hominem convenire si apud forum est. (SANNIO. AESCHINUS. PARMENO.) SANNIO Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: Subvenite inopi. AESCHINUS Otiose nunc iam ilico hic consiste. Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget. SANNIO Ego istam invitis omnibus— AESCHINUS Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet. SANNIO Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum; Leno ego sum. AESCHINUS Scio. SANNIO At ita ut usquam fuit fide quisquam optima. Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle