Irascere? DEMEA An non credis? repeto quem dedi? Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino. Unum vis curem; curo; et est Dis gratia Quum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentiet Posterius—nolo in illum gravius dicere. MICIO Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen Nonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendere Me aegre pati illi nolui: nam ita est homo; Quum placo adversor sedulo et deterreo. Tamen vix humane patitur: verum si augeam, Aut etiam adiutor sim eius iracundiae, Insaniam profecto cum illo; etsi Aeschinus Nonnullam in hac re nobis facit iniuriam. Quam hic non amavit meretricem? aut cui non dedit Aliquid? postremo, nuper (credo iam omnium Taedebat) dixit velle uxorem ducere.