Tuum filium dedisti adoptandum mihi: Is meus est factus: si quid peccat Demea, Mihi peccat: ego illi maximam partem feram. Obsonat, potat, olet unguenta; de meo. Amat; a me argentum dabitur dum erit commodum: Ubi non erit fortasse excludetur foras. Fores effregit; restituentur: discidit Vestem; resarcietur. Est, Dis gratia, Et unde haec flant, et adhuc non molesta sunt. Postremo aut desine, aut cedo quemvis arbitrum: Te plura in hac re peccare ostendam. DEMEA Hei mihi! Pater esse disce ab illis qui vere sciunt. MICIO Natura tu illi pater es, consiliis ego. DEMEA Tun consulis quicquam? MICIO Ah, si pergis abiero. DEMEA Sicine agis? MICIO An ego toties de eadem re audiam? DEMEA Curae est mihi. MICIO Et mihi curae est: verum Demea Curemus aequam uterque partem: tu alterum, Ego item alterum; nam ambos curare propemodum Reposcere illum est quem dedisti. DEMEA Ah, Micio. MICIO Mihi sic videtur. DEMEA Quid istic? tibi si istic placet, Profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet. Iam si verbum unum posthac— MICIO Rursum, Demea, Irascere?