Alieniore aetate post faceret tamen. DEMEA Pro Iupiter! tu homo adigis me ad insaniam. Non est flagitium, facere haec adolescentulum? MICIO Ah, Ausculta: ne me obtundas de hac re saepius. Tuum filium dedisti adoptandum mihi: Is meus est factus: si quid peccat Demea, Mihi peccat: ego illi maximam partem feram. Obsonat, potat, olet unguenta; de meo. Amat; a me argentum dabitur dum erit commodum: Ubi non erit fortasse excludetur foras. Fores effregit; restituentur: discidit Vestem; resarcietur. Est, Dis gratia, Et unde haec flant, et adhuc non molesta sunt. Postremo aut desine, aut cedo quemvis arbitrum: Te plura in hac re peccare ostendam. DEMEA Hei mihi! Pater esse disce ab illis qui vere sciunt. MICIO Natura tu illi pater es, consiliis ego. DEMEA Tun consulis quicquam? MICIO Ah, si pergis abiero. DEMEA Sicine agis? MICIO An ego toties de eadem re audiam? DEMEA Curae est mihi. MICIO Et mihi curae est: verum Demea Curemus aequam uterque partem: tu alterum, Ego item alterum; nam ambos curare propemodum Reposcere illum est quem dedisti. DEMEA Ah, Micio. MICIO Mihi sic videtur. DEMEA Quid istic? tibi si istic placet, Profundat, perdat, pereat: nihil ad me attinet. Iam si verbum unum posthac— MICIO Rursum, Demea, Irascere? DEMEA An non credis? repeto quem dedi? Aegre est: alienus non sum: si obsto, hem, desino. Unum vis curem; curo; et est Dis gratia Quum ita ut volo est. Iste tuus ipse sentiet Posterius—nolo in illum gravius dicere. MICIO Nec nihil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen Nonnihil molesta sunt haec mihi: sed ostendere Me aegre pati illi nolui: nam ita est homo; Quum placo adversor sedulo et deterreo. Tamen vix humane patitur: verum si augeam, Aut etiam adiutor sim eius iracundiae, Insaniam profecto cum illo; etsi Aeschinus Nonnullam in hac re nobis facit iniuriam. Quam hic non amavit meretricem? aut cui non dedit Aliquid? postremo, nuper (credo iam omnium Taedebat) dixit velle uxorem ducere.