Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni; Aut quid istuc est quod vos agitis? PAMPHILUS Non licet. PARMENO Tamen suspicor. Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto? PAMPHILUS Nescis, Parmeno, Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris. PARMENO Immo vero scio; neque hoc imprudens feci. PAMPHILUS Ego istuc satis scio. BACCHIS An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit? PAMPHILUS Sequere me intro, Parmeno. PARMENO Sequor. Equidem plus hodie boni Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam. Ω Plaudite.