Perliberalis visa est. PAMPHILUS Dic verum. BACCHIS Ita me Di ament, Pamphile. PAMPHILUS Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri? BACCHIS Nihil. PAMPHILUS Neque opus est Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis, Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient. BACCHIS Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo. Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum. PAMPHILUS Optime est; Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.