Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris, Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas. Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium. Me exspectat, credo: adibo. BACCHIS Salve, Pamphile. PAMPHILUS O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea. BACCHIS Bene factum, et volup est. PAMPHILUS Factis ut credam facis; Antiquamque adeo tuam venustatem obtines, Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris, Semper siet. BACCHIS Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines, Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior. PAMPHILUS Ha! ha! hae! tun mihi istuc? BACCHIS Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam; Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram. Perliberalis visa est. PAMPHILUS Dic verum. BACCHIS Ita me Di ament, Pamphile. PAMPHILUS Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri? BACCHIS Nihil. PAMPHILUS Neque opus est Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis, Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient. BACCHIS Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo. Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum. PAMPHILUS Optime est; Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.