Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum. Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor; Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes. Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi. Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor. At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret. Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre. (PAMIPHILUS. PARMENO. BACCHIS.) PAMPHILUS Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris, Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui. PARMENO Visum est. PAMPHILUS Certen? PARMENO Certe. PAMPHILUS Deus sum, si hoc ita est. PARMENO Verum reperies. PAMPHILUS Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties. PARMENO Maneo. PAMPHILUS Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam Bacchidem annulum suum habere. PARMENO Factum. PAMPHILUS Eum quem olim ei dedi; Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum? PARMENO Ita, inquam. PAMPHILUS Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior? Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio. PARMENO At ego scio. PAMPHILUS Quid? PARMENO Nihil enim. Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.