Salve mecastor Parmeno. PARMENO Et tu edepol Syra. Dic mihi, Philotis, ubi te oblectasti tam diu? PHILOTIS Minime equidem me oblectavi, quae cum milite Corinthum hinc simul profecta inhumanissimo: Biennium ibi perpetuum misera illum tuli. PARMENO Edepol te desiderium Athenarum arbitror, Philotium, cepisse saepe, et te tuum Consilium contemsisse. PHILOTIS Non dici potest Quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite, Vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine Agitarem libere inter vos convivium; Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui Quae illi placerent. PARMENO Haud opinor commode Finem statuisse orationi militem. PHILOTIS Sed quid hoc negoti est modo quae narravit mihi Hic intus Bacchis? quod ego nunquam credidi Fore ut hac ille viva posset animum inducere Uxorem habere. PARMENO Iabere autem? PHILOTIS Eho tu, an non habet? PARMENO Habet: sed firmae lae vereor ut sint nuptiae. PHILOTIS Ita Di Deaeque faxint, si in rem est Bacchidis. Sed qui istuc credam ita esse? die mihi, Parmeno. PARMENO Non est opus prolato: hoc percontarier Desiste. PHILOTIS Nempe ea causa, ut ne id fiat palam. Ita me Di amabunt, haud propterea te rogo