Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum, Cum hoc annulo: extimui ilico. "Mi Pamphile," inquam, "amabo, Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es? Dic mihi." Ille alias res agere se simulare: postquam video, Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat. Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse; Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse. Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente. Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum. Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor; Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor