Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat. PARMENO Scio. Tantumne est? BACCHIS Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit. Sed cessas? PARMENO Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est; Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. BACCHIS Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie! Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas! Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit: Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo; Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis: