Dic me orare ut veniat. PARMENO Ad te? BACCHIS Immo ad Philumenam. PARMENO Quid rei est? BACCHIS Tua quod nihil refert percontari desinas. PARMENO Nihil aliud dicam? BACCHIS Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat. PARMENO Scio. Tantumne est? BACCHIS Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit. Sed cessas? PARMENO Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est; Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. BACCHIS Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie! Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas! Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit: Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo; Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis: Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum, Cum hoc annulo: extimui ilico. "Mi Pamphile," inquam, "amabo, Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es? Dic mihi." Ille alias res agere se simulare: postquam video, Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat. Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse; Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse. Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente. Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta