Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat, Accedebam. "Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?" "Non sum." "At Callidemides?" "Non." "Hospitem ecquem Pamphilum Hic habes?" Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror. Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei? BACCHIS Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum. PARMENO Quid eo? BACCHIS Dic me orare ut veniat. PARMENO Ad te? BACCHIS Immo ad Philumenam. PARMENO Quid rei est? BACCHIS Tua quod nihil refert percontari desinas. PARMENO Nihil aliud dicam?