Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum. PHIDIPPUS Velim quidem hercle. LACHES Exquire: adest: quod satis sit faciet ipsa. PHIDIPPUS Quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti De hac re animus meus ut sit, Laches? illis modo explete animum. LACHES Quaeso edepol, Bacchis, mihi quod es pollicita tute ut serves. BACCHIS Ob eam rem vis ergo intro eam? LACHES I atque exple animum iis, ut credant. BACCHIS Eo; etsi scio pol iis fore meum conspectum invisum hodie; Nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregate est. LACHES At haec amicae erunt, ubi quamobrem adveneris resciscent. PHIDIPPUS At easdem amicas fore tibi promitto, rem ubi cognoverint. Nam illas errore et te simul suspicione exsolves. BACCHIS Perii: pudet Philumenae. Sequimini me huc intro ambae. LACHES Quid est quod mihi malim quam quod huic intelligo evenire, Ut gratiam neat sine suo dispendio, et mihi prosit? Nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit, Scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse, Referetque gratiam ei, unaque nos sibi opera amicos iunget. (PARMENO. BACCHIS.) PARMENO Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti, Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem, Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem. Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat, Accedebam. "Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?" "Non sum." "At Callidemides?" "Non." "Hospitem ecquem Pamphilum Hic habes?" Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror. Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei? BACCHIS Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum. PARMENO Quid eo?