Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias. Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem Potius quam inimicus periclum facias. (PHIDIPPUS. LACHES. BACCHIS.) PHIDIPPUS Nihil apud me tibi Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur. Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito. LACHES Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit. Phidippe, Bacchis deierat persancte. PHIDIPPUS Haecine ea est? LACHES Haec est. PHIDIPPUS Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor. BACCHIS Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire. Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae,