Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi. BACCHIS Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio, Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet. Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum, Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem. LACHES Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit; Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi. Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi, Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles. Aliter si facias — sed reprimam me, ne aegre quicquam ex me audias. Verum te hoc moneo unum: amicus qualis sim aut quid possiem Potius quam inimicus periclum facias. (PHIDIPPUS. LACHES. BACCHIS.) PHIDIPPUS Nihil apud me tibi Defieri patiar quin quod opus sit benigne praebeatur. Sed quum tu satura atque ebria eris, puer ut satur sit facito. LACHES Noster socer, video, venit: puero nutricem adduxit. Phidippe, Bacchis deierat persancte. PHIDIPPUS Haecine ea est? LACHES Haec est. PHIDIPPUS Nec pol istae metuunt Deos; neque has respicere Deos opinor. BACCHIS Ancillas dedo: quolibet cruciatu per me exquire. Haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor Oportet; quod si perficio, non poenitet me famae, Solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant. LACHES Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso Nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur: Nam si compererit crimini tua se uxor credidisse, Missam iram faciet: sin autem est ob eam rem iratus gnatus, Quod peperit uxor clam, id leve est; cito ab eo haec ira abscedet.