Me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum. LACHES Lepida es; sed scin quid volo potius sodes facias? BACCHIS Quid vis ? cedo. LACHES Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem Polliceare illis: exple animum iis, teque hoc crimine expedi. BACCHIS Faciam; quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio, Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet. Sed nolo falsa fama esse gnatum suspectum tuum, Nec leviorem vobis, quibus est minime aequum, viderier Immerito; nam meritus de me est quod queam illi ut commodem. LACHES Facilem benevolumque lingua tua iam tibi me reddidit; Nam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque etiam credidi. Nunc quum ego te esse praeter nostram opinionem comperi, Fac eadem ut sis porro; nostra utere amicitia ut voles.