Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit. Aggrediar. Bacchis, salve. BACCHIS Salve, Lache. LACHES Edepol credo te nonnihil mirari, Bacchis, Quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi. BACCHIS Ego pol quoque etiam timida sum, quum venit mihi in mentem quae sim, Ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. LACHES Si vera dicis, nihil tibi est a me pericli, mulier; Nam aetate iam ea sum ut non siet peccato mihi ignosci aequum: Quo magis omnes res cautius ne temere faciam accuro: Nam si id facis facturave es bonas quod par est facere, Inscitum offerre iniuriam tibi immerenti iniquum est. BACCHIS Est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam: Nam qui post factam iniuriam se expurget, parum mihi prosit.