Oremus; accusemus; gravius denique Minitemur, si cum illo habuerit rem postea. LACHES Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc Vicinam nostram: huc evoca verbis meis; Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PHIDIPPUS Ah, Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache; Manere affinitatem hanc inter nos volo, Si ullo modo est ut possit, quod spero fore. Sed visne adesse me una, dum istam convenis? LACHES Immo vero abi: aliquam puero nutricem para. (BACCHIS. LACHES.) BACCHIS Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit; Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit. LACHES Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem;