Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo; Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus. LACHES Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi? Num tibi videtur esse apud sese? Sine. Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam. PHIDIPPUS Maxime. Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit. Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt. Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi. Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere, Neque ei credebam primo; nunc vero palam est. Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. LACHES Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? PHIDIPPUS Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo. Oremus; accusemus; gravius denique Minitemur, si cum illo habuerit rem postea. LACHES Faciam ut mones. Eho, puer, curre ad Bacchidem hanc Vicinam nostram: huc evoca verbis meis; Et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PHIDIPPUS Ah, Iamdudum dixi, idemque nunc dico, Lache; Manere affinitatem hanc inter nos volo, Si ullo modo est ut possit, quod spero fore. Sed visne adesse me una, dum istam convenis? LACHES Immo vero abi: aliquam puero nutricem para. (BACCHIS. LACHES.) BACCHIS Non hoc de nihilo est quod Laches me nunc conventam esse expetit; Nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit. LACHES Videndum est ne minus propter iram hanc impetrem quam possiem; Aut ne quid faciam plus quod post me minus fecisse satius sit. Aggrediar. Bacchis, salve.