Nam puerum iniussu, credo, non tollent meo; Praesertim in ea re quum sit mihi adiutrix socrus. LACHES Fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi? Num tibi videtur esse apud sese? Sine. Puerum, Phidippe, mihi cedo; ego alam. PHIDIPPUS Maxime. Non mirum fecit uxor si hoc aegre tulit. Amarae mulieres sunt: non facile haec ferunt. Propterea haec ira est: nam ipsa narravit mihi. Id ego hoc praesente tibi nolebam dicere, Neque ei credebam primo; nunc vero palam est. Nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. LACHES Quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? PHIDIPPUS Quid agas? Meretricem hanc primum adeundam censeo.