Quum fingis falsas causas ad discordiam, Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris; Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit Quamobrem abs te abiret? PHIDIPPUS Plane hic divinat; nam id est. PAMPHILUS Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi. LACHES Ah, Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo. PAMPHILUS Non est nunc tempus. LACHES Puerum accipias; nam is quidem In culpa non est: post de matre videro. PAMPHILUS Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio; Tot me nunc rebus miserum concludit pater. Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;