Puer quia clam te est natus nactus alteram es. Erras, tui animi si me esse ignarum putas. Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum, Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres. Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo: Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat; Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum: Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam: Nam in eandem vitam te revolutum denuo Video esse. PAMPHILUS Mene? LACHES Te ipsum. Et facis iniuriam,