Pollicita est ea se concessuram ex aedibus. Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides; Puer quia clam te est natus nactus alteram es. Erras, tui animi si me esse ignarum putas. Aliquando tandem huc animum ut adiungas tuum, Quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! Sumtus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! Egi atque oravi tecum uxorem ut duceres. Tempus dixi esse; impulsu duxisti meo: Quae tum obsecutus mihi fecisti ut decuerat; Nunc animum rursum ad meretricem induxti tuum: Cui tu obsecutus facis huic adeo iniuriam: Nam in eandem vitam te revolutum denuo Video esse. PAMPHILUS Mene? LACHES Te ipsum. Et facis iniuriam, Quum fingis falsas causas ad discordiam, Ut cum illa vivas, testem hanc quum abs te amoveris; Sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit Quamobrem abs te abiret? PHIDIPPUS Plane hic divinat; nam id est. PAMPHILUS Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi. LACHES Ah, Reduc uxorem: aut quamobrem non opus sit cedo. PAMPHILUS Non est nunc tempus. LACHES Puerum accipias; nam is quidem In culpa non est: post de matre videro. PAMPHILUS Omnibus modis miser sum; nec quid agam scio; Tot me nunc rebus miserum concludit pater. Abibo hinc, praesens quando promoveo parum;