Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet, Ut alamus nostrum. PAMPHILUS Quem ipse neglexit pater Ego alam? LACHES Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile? Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est? Enimvero prorsus iam tacere non queo; Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me? Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum? Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam Matrem non posse habere hanc uxorem domi, Pollicita est ea se concessuram ex aedibus. Nunc postquam ademtam hanc quoque tibi causam vides;