Nullus sum. LACHES Reduc uxorem, ac noli adversari mihi. PAMPHILUS Pater, si ex me illa liberos vellet sibi, Aut se esse mecum nuptam, satis certo scio Non me clam haberet quod celasse intelligo. Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam, Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror, Quamobrem reducam? LACHES Mater quod suasit sua Adolescens mulier fecit: mirandumne id est? Censen te posse reperire ullam mulierem Quae careat culpa? an quia non delinquunt viri? PHIDIPPUS Vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, Remissane opus sit vobis redductan domum. Uxor quid faciat in manu non est mea: Neutra in re vobis difficultas a me erit. Sed quid faciemus puero? LACHES Ridicule rogas: Quicquid futurum est, huic suum reddas scilicet, Ut alamus nostrum. PAMPHILUS Quem ipse neglexit pater Ego alam? LACHES Quid dixti? Eho, an non alemus, Pamphile? Prodemus quaeso potius? Quae haec amentia est? Enimvero prorsus iam tacere non queo; Nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. Ignarum censes tuarum lacrimarum esse me? Aut quid sit id quod sollicitere ad hunc modum? Primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam Matrem non posse habere hanc uxorem domi,