Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam? LACHES Die filiae rus concessuram hinc Sostratam: Ne revereatur minus iam quo redeat domum. PHIDIPPUS Ah, Nullam de his rebus culpam commeruit tua: A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia. Mutatio fit: ea nos perturbat, Lache. PAMPHILUS Dum ne reducam, turbent porro quam velint. PHIDIPPUS Ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, Affinitatem hanc sane perpetuam volo: Sin est ut aliter tua siet sententia, Accipias puerum. PAMPHILUS Sensit peperisse; occidi. LACHES Puerum? quem puerum? PHIDIPPUS Natus est nobis nepos: Nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, Neque fuisse praegnatem unquam ante hunc scivi diem. LACHES Bene, ita me Di ament, nuntias; et gaudeo Natum illum, et tibi illam salvam: sed quid mulieris Uxorem habes, aut quibus moratam moribus? Nosne hoc celatos tam diu? nequeo satis Quam hoc mihi videtur factum prave proloqui. PHIDIPPUS Non tibi illud factum minus placet quam mihi, Lache. PAMPHILUS Etiamsi dudum fuerat ambiguum hoc mihi, Nunc non est quum eam consequitur alienus puer. LACHES Nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatio est. PAMPHILUS Perii. LACHES Hunc videre saepe optabamus diem Quum ex te esset aliquis qui te appellaret patrem. Evenit: habeo gratiam Dis.