Sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus. (PHIDIPPUS. LACHES. PAMPHILUS.) PHIDIPPUS Tibi quoque edepol iratus sum, Philumena, Graviter quidem; nam hercle abs te factum est turpiter; Etsi tibi causa est de hac re: mater te impulit: Huic vero nulla est. LACHES Opportune te mihi, Phidippe, in ipso tempore ostendis. PHIDIPPUS Quid est? PAMPHILUS Quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam? LACHES Die filiae rus concessuram hinc Sostratam: Ne revereatur minus iam quo redeat domum. PHIDIPPUS Ah, Nullam de his rebus culpam commeruit tua: A Myrrhina haec sunt mea uxore exorta omnia.