Pater. LACHES Quid vis, Pamphile? PAMPHILUS Hinc abire matrem? minime. LACHES Quid ita istuc vis? PAMPHILUS Quia de uxore incertus sum etiam quid sim facturus. LACHES Quid est? Quid vis facere nisi reducere? PAMPHILUS Equidem cupio; et vix contineor; Sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar. Credo ea gratia concordes magis, si non reducam, fore. LACHES Nescias. Verum id tua refert nihil utrum illae fecerint, Quando haec abierit. Odiosa haec est aetas adolescentulis. E medio aequum excedere est. Postremo iam nos fabula Sumus, Pamphile, "senex atque anus."