Non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati? Si caetera sunt ita ut vis, itaque ut esse ego illam existimo, Mi gnate, da veniam hanc mihi: reduce illam. PAMPHILUS Vae misero mihi! SOSTRATA Et mihi quidem! nam haec res non minus me male habet quam te, gnate mi. (LACHES. SOSTRATA. PAMPHILUS.) LACHES Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor. Istuc est sapere, qui ubicumque opus sit animum possis flectere; Quod faciendum sit post fortasse idem hoc nunc si feceris. SOSTRATA Fors fuat pol. LACHES Abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres. SOSTRATA Spero ecastor. LACHES I ergo intro, et compone quae tecum simul Ferantur: dixi. SOSTRATA Ita ut iubes faciam.