Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia. Tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies Mea causa nolo. SOSTRATA Nihil pol iam istaec res mihi voluptatis ferunt: Dum aetatis tempus tulit perfuncta satis sum: satias iam tenet Studiorum istorum. Haec mihi nunc cura est maxima ut ne cui meae Longinquitas aetatis obstet, mortemve exspectet meam. Hic video me esse invisam immerito: tempus est concedere. Sic optime, ut ego opinor, omnes causas praecidam omnibus; Et me hac suspicione exsolvam, et illis morem gessero. Sine me obsecro hoc effugere vulgus quod male audit mulierum. PAMPHILUS Quam fortunatus caeteris sim rebus, absque una hac foret, Hanc matrem habens talem, illam autem uxorem. SOSTRATA Obsecro, mi Pamphile,