Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem. Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant. MYRRHINA Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere; Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit, Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit: Nec qua via sententia eius possit mutari scio. Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum, Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater. Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est; Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet. Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum. Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo. (SOSTRATA. PAMPHILUS.) SOSTRATA Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam