Ut libeat scribere aliis, mihique ut discere Novas expediat posthac pretio emtas meo. (PHILOTIS. SYRA.) PHILOTIS Per pol quam paucos reperias meretricibus Fideles evenire amatores, Syra. Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi, Quam sancte ut quivis facile posset credere, Nunquam illa viva lucturum uxorem domum. Hem duxit. SYRA Ergo propterea te sedulo Et moueo, et hortor, ne cuiusquam misereat, Quin spolies, mutiles, laceres, quemque nacta sis. PHILOTIS Utine eximium neminem habeam? SYRA Neminen; Nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit Quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis Quam minimo pretio suam voluptatem expleat. Iliscine tu, amabo, non contra insidiabere? PHILOTIS Tamen pol eandem iniurium est esse omnibus. SYRA Iniurium autem est ulcisci adversarios, Aut qua via te captent eadem ipsos capi? Eheu me miseram, cur non aut istaec mihi Aetas et forma est, aut tibi haec sententia? (PARMENO. PHILOTIS. SYRA.) PARMENO Senex si quaeret me, modo isse dicito Ad portum, percontatum adventum Pamphili. Audin quid dicam Scirte? si quaeret me, uti Tum dicas: si non quaeret, nullus dixeris; Alias ut uti possim causa hac integra. Sed videone ego Philotium? unde haec advenit? Philotis salve multum. PHILOTIS O salve Parmeno.