Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit? Nam si is posset ab ea sese derepente avellere Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem, Nec virum satis firmum gnatae. MYRRHINA Mitte adolescentem, obsecro, Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni. Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se, Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae. PHIDIPPUS Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina, Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici. Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo. Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis. Sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem. Ibo intro, atque edicam servis ne quoquam efferri sinant. MYRRHINA Nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere; Nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit, Non edepol clam me est, quum hoc quod levius est tam animo iracundo tulit: Nec qua via sententia eius possit mutari scio. Hoc mihi unum ex plurimis miseriis reliquum fuerat malum, Si puerum ut tollam cogit, cuius nos qui sit nescimus pater. Nam quum compressa est nata, forma in tenebris nosci non quita est; Neque detractum ei est quicquam qui posset post nosci qui siet. Ipse eripuit vi in digito quem habuit virgini abiens annulum. Simul vereor Pamphilum, ne orata nostra nequeat diutius Celare, quum sciet alienum puerum tolli pro suo. (SOSTRATA. PAMPHILUS.) SOSTRATA Non clam me est, nate mi, tibi me esse suspectam uxorem tuam Propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo. Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi, Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei; Teque ante quam me amare rebar ei rei firmasti fidem.