Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea, Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos Magis humanum est quam dare operam id scire qui nos oderit? Nam si is posset ab ea sese derepente avellere Quacum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem, Nec virum satis firmum gnatae. MYRRHINA Mitte adolescentem, obsecro, Et quae me peccasse ais. Abi: solum solus conveni. Roga velitne an non uxorem: si est ut dicat velle se, Redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae. PHIDIPPUS Si quidem ille ipse non vult, et tu sensti esse in eo, Myrrhina, Peccatum, aderam cuius consilio ea par fuerat prospici. Quamobrem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo. Interdico ne extulisse extra aedes puerum usquam velis.